- MANASSES
- I.MANASSESEzechiae Regis Iudae fil., successit patri in regno A. M. 3338. ante Christum natum 725. impius hic aedificavit excelsa, quae dissipaverat Ezechias, pater eius, et erexit aras Baal, templum contaminavit, filios diis immolavit: Ierusalem innocentum sanguine replevit: quare iratus Deus suscitavit Assar-Adinum sive Asarhaddonem Regem Babyloniae, qui Iudaeam invasit, Manassen cepit, et vinctum catenis, compedibus duxit in Babylonem. In captivitate autem, agnoscens Dominum resipuit, paenitentiam egit, at que regno restitutus idoloatriam abolevit, vitamque reliquam in Dei timore transegit. Obiit A. M. 3392. aetat. 67. imperavit annis 55. Vide l. 2. Reg. c. 21. et l. 2. Paral. c. 33. item Ioseph, Ant. Iud. l. 10. c. 4. et 5. Sulpic. Sever. Hist. sacra l. 1. c. 90. Torniel. Salican. etc. A tempore autem deportati Manassis, Iudaeorum Reges sub Babyloniorum clientela in posterum fuisse videntur, uti videre est supra, ubi de Iosia Rege.II.MANASSESfrater Iaddi, Pontificis Maximi, gener Sanballati Choronitae, cum edicto Nehemiae cogeretur aut uxorem quippe alienigenam, dimittere, aut Sacerdotio renuntiare, utrumque retinere sibi proposuit. Per Socerum proin, apud Alexandrum M. tantum impetravit, ut sibi liceret templum condere, in celsissimo Samariae monte, Garizim dicto: quo cum plurimi Iudaei apostatae se recepissent, Manassen Pontificem sibi sumpsêre, sectamque, Samaritanam dictam, condidêre, quae quantum suis in veros Iudaeos odium ingeneraverit, ex Historia Euang. videre est. Montis praefati mentio fit Iohannis c. 2. v. 20. cum mulier Samaritana, in suo cum SERVATORE colloquio, ait: Fatres nostri in hoc monte adoraverunt. Vide Thomam Godwin de Ritibus Hebr. l. 1. c. 11. Ioseph Ant. Iud. l. 11. c. 8. et infra, in voce Samaritani.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.